monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.365 > bsbClm6224.52 > csg68.226 > sectio 38 > csg456.264 > Ieremias, 16 > sectio 26 > sectio 5 > csg456.320 > ad Corinthios I, 1 > sectio 17 > XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS. <<<     >>> XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS.

1 Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter expedire.2 idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio.3 quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit.4 proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare.5 quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit, ut, dum illis excusatio victualium tollitur, necessaria vivacius exigantur.
Cassiodorus HOME